Quasi quisquam me magis a caeremoniis abhorreat,
ita te apud me purgare voluisti, quod insalutato hospite abieris, immo eo in
genere (ut ingenue fatear) nihil mihi gratius facere potuisti, quare absint
omnino a nobis hae vulgares caeremoniae, cum nihil minus professioni nostrae
correspondeat, quam
vulgus
vulgum
sequi. Quod tantum de me tibi polliceris
quodque hunc animum exploratum habes, vehementer gaudeo atque ita gaudeo, ut
huic laetitiae nihil addi posse videatur. De te tantum mihi persuasi, ut non
minus a te, quam ab ipso, qui me genuit, patre, me amari sciam; verum de his
satis.
Epigramma, quod ad Lalemantum mihi misisti, non mihi solum, sed amicis
omnibus placuit. Utque tibi, quemadmodum iubes, historiam narrem: accusatus est
hic bonus vir, primum quod secreta caesaris
Gallis prodiderit, deinde quod privilegium
caesaris vitiaverit nonnullis verbis mutatis, atque huiusmodi alia ultimo
supplicio digna patravit. Ille prius constantissime negabat fere omnia, deinde
vero, postquam accessit praetor
Ronquiglus
Ponguiglus
, aliqua fatetur, alia negat, veluti proditionem, quae vix
probari poterit; iam in hoc
res pendet
respondet
, an omissa proditione ob alia flagitia debeat poenas dare et quas. Non
desunt illi fautores et amici, qui hominem quo iure quaque iniuria liberare
student, non quod illi bene velint, sed multos diversa trahunt studia. Attamen
vix credo hominem evasurum. Legebam nuper vitam Alexandri Severi imperatoris in eaque inveni Turinum quendam fumi venditorem fumo necatum. Cuius Turini vitia si sceleribus Lalemanti conferas, nihil vidisti similius,
nisi quod hic noster aliis pessimis artibus Turinum superavit atque etiam
Zoticum
Zolirum
, fumi venditorem apud Heliogabalum imperatorem. Hos Turinum et
Zoticum
Zolirum
Erasmus in
adagiis
celebravit, quibus ego
Lalamantum
Lalemantum
addidi, ut haberemus tantae pestis triumviratum, et
quemadmodum Turinus fumo
necatus
necatus necatus
est, quod
fumos
mos
vendiderit, ita noster Lalemantus proditionis fumo traduci meruit,
etiamsi nihil
prodiderit
proderit
. De hac peste plura scribam. Nunc scribendum erit epitaphium, ni tu etiam viventem eo honore dignum
iudicaveris.
Cancellarius rediit ante festum Epiphaniae.
Italia silet, hoc est nihil ab ea parte
habemus novi neque ab alia etiam. Caesar in ea
sententia perstat, ut proximo vere ad Italiam transeat, idque refragantibus ac repugnantibus suis fere
omnibus. Ego autem quid dicam, nescio, nisi quod
cor regis in manu Dei
sicut divisiones aquarum ita
cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit
illud
est. Fata viam invenient nosque interea veluti e speculo rerum exitum, si
tamen umquam
futurus
futurum
est, spectabimus, utpote quibus animus datus est ab his fluctibus
liber.
Quod de Gallis excussum est, en tibi
mitto. Quod vero ego scripsi, neque excussum neque typographo adhuc commissum
est, voluit enim caesar rem videre neque adhuc, quid sibi decretum sit, aperuit.
Ego autem sileo, nihil hinc praeter invidiam venaturus. Meus dialogus dormit
neque in lucem prodire audet, neque supremam illi manum imposui. Habebis eum
fortassis, antequam discedas. Exspecto avidissime a te Pasquillum et alia, quae
scribis, non enim, ni tua sint, mihi poterunt non esse gratissima. Salutat te
totum collegium amicorum, quod tuis litteris mirum in modum exhilarasti, et praesertim dominus regens
,
Antonius
Longus, frater meus Iacobus, quos
per me salvere voluisti, nec non Suares noster, qui tot tibi mittit salutes, quot ipse prae manibus
habet aegrotos. Tu vicissim
dominae Isabellae
dominam Isabellam
plurimum
plurimam
meis verbis salutem
imperti
impeti
una cum prole, quibus si quid mea
opera opus est, facilius impetrabis, quam petes. Dignitatis tibi a caesare commissae testimonium ad te mitto. Scio
te huiusmodi ambitionis insignia non morari, sed quid facias? Quando inter
caecos videndum est, oportet interdum caecitatem simulare. Si quid in eo
desiderabis, remittito et
fiet
faciet
statim
statem
, quod petes.
Vale.